- BARDI
- I.BARDIapud Celtas et Britannos Poerae erant, qui fortia clarorum virorum facta versibus Heroicis celebrabant, dulcibusque lyrae melodiis ad exhilarandos in conviviis virorum animos, decantabant. Unde Lucanus, l. 1. v. 447.Vos quoque qui fortes animas, bellôque peremptasLaudibus in longum vates demittitis aevum,Plurima securi fudistis carmina Bardi.A Bardo Druydio, V. Celtarum Rege ita appellati fuerunt, qui inventione carminum inclitus fuit. Tales in Britannia apud Cambros, seu Wallos adhuc sunt, qui et patriô eorum sermone Bardi huc usque appellantur. Ipsi Heroum nobilium illustria facta colligunt, in rythmos apte et ingeniose redigunt, ac passim in sollennioribus epulis lyrâ et voce concinunt. Posidonius apud Athen. l. 6. Τὰ δὲ ἀκούσματα ἀυτῶν εῖσιν οἱ καλούμενοι Βάρδοι, ποιηταὶ δὲ οὗτοι τυγχάνουσι μετ᾿ ὠδῆς ἐπαίνους λέγοντες. Strabo l. 4.Βάρδοι μὲν ὑμνηταὶ, καὶ ποιηταὶ. Diodor. Sic. l. 5. Εἰσὶ δὲ παῤ ἀυτοῖς καὶ ποιηταὶ μελῶν, οὓς Βάρδους ὀνομάζουσι. Qui etiam tanta in veneratione illorum cantumfuisse memorat, ut militum quoque furorem sisteret. Festus, Bardus Gallicae cantor appellatur, qui virorum fortium laudes canit. Amm. Marcellin. l. 15. c. 9. Bardi fortium virorum illustria facta heroicis composita versibus, cum dulcibus lyrae modulis cantitârunt. Heychius, Βάρδοι, αἱ ὀδοὶ παρὰ Γαλάταις, ubi pro αἱ ὁδοὶ monuit vir doctissimus legendum esse ἀοιδοὶ, cantores, vel Poetae. Bardus autem est ab Ebraeo parat, i. e. modulari, mutatis homogeneis. Bochart. l. 1. c. 42. Chanaan. Porro hi Bardi, ut bonos laudabant, ita malos vituperabant. Diodorus, ubi supra, οὗτοι δὲ υετ᾿ ὀργάνων ταῖς λύραις ὀμοίων ᾄδοντες, οὕς μὲν ὑμνοῦσιν, οὕσ δὲ βλασφημοῦσι. Habitâsse illos Morerius credit, in monte Burgundiae, qui hodieque Mont Bard, vel Mont Barry, Latine Mons Bardorum dicitur. Vide Beros. supposit. ab Annio Viterb. l. 6. Amm. Marcellin. l. 15. c. 9. Chassanaeum de gloria mundi, part. 12 Dupleix. Memor. Gall. l. 6. c. 16. Perperam autem cum his Bardis Galliae viri docti confundunt Bardeos, siveBardaeos Dalmatiae, de quibus ita Glossae Latino-Graecae ab H. Stephano primum editae Bardei Ι᾿λλυριοὶ δοῦλοι, οἱ καὶ ἀγανισάμενοι ὑπὲρ τῆς Ι᾿ταλίας κατα Κίνεου, καὶ Μαρίου ςτρατευσαμενοι, καὶ εν τούτου τυραννῆσαι κατα τῶ δεσποτῶν. Τούτους Σερτώριος δόλῳ περικυκλώσας ἀναιρεῖ. Ac paulo post in iisdem legere est, Bardes, δορύκτητος Ι᾿λλύριος, δοῦλος; ubi scribendum connunctim Ι᾿λλύριος δοῦλος. Egregius quoque de iis locus est Plutarchi in C. Mario: Ubi narrat, ut is primus ante portas constiterit, cavillatus se exulem esse, sibique patriâ interdictum: mox priusquam tres aut quatuor tribus suffragia iniissent, abiectâ simulatione, causatione exilii inierit urbem circumseptus servis, quos Bardiaeos appellabat. Κατήει δορυφόρους ἔχων λογάδας, οὕς Βκρδιαίους προσηγόρευσεν. Item Vatinii Imperator. Ep. 9. ad Cicer. l. 5. Dicitur mihi tuus servus anagnostes fugitivus cum Vardaeis esse, de quo tu nihil mihi mandâsti. Ego tamen terrâ, marique ut conquireretur, praemandavi: et profecto tibi illum reperiam, nisi in Dalmatiam aufugerit, et tamen aliquando eruam. Similiter Plin. l. 3. c. 23. ubi de Liburniae populis, populatoresque quondam Italiae Vardaei. Ptolemaeo sunt Ο᾿υάρδειοι. Straboni et Appiano de Bellis Illyric. sed corrupte Α᾿ρδιαίοι, ut Ortelius observat. Ab hisce Βκρδιαίος sive Βαρδιείοις, sive βαρδείοις, bardaicus, vel bardiacus dicitur. Iuvenal. Sat. 16. v. 13.Bardaicus iudex datur haec punire volenti.Et Martial. l. 4. epigr. 4. v. 5.Lassi bardiaci os quod evocati.Ubi evocati sunt veteranorum militum genus, de quo inter alios Lipsius multa, in Electis. Nic. Lloydius.II.BARDIseu melius Longobardi, fuerunt, ubi nunc Marchia Brandenburg. in Germania. Vide Langobardi et Longobardi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.